- OOLIAB
- OOLIABfil. Achisamecli, Exod. c. 31. v. 6. Latine, tabernaculum, vel splandor patris. Cum Betheseleele a Deo Architectus tabernaculi designatus est. Vide quoque flav. Iosephum Antiqq. Iud. l. 3. c. 4. et 9. Unde bene colligit Vossius, Caelaturam etiam ante Daedalum, quem πρῶτον ἀγαλμάτων ἑυρετὴν, i. e. primum repertorem imaginum ac simulacrorum, vocat Apollodorus Biblioth. l. 3. iam in usu fuisse. Sculpturâ enim et Calaturâ Ooliabo opus fuit, in Cherubim effigurandis aliisque. Vide Gerh. Ioh. Voss. dequatur Artibus popular. c. 5. §. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.